monumenta.ch > Plinius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 15
{VII} Malus Assyria, quam alii Medicam vocant, venenis medetur. folium eius est unedonis intercurrentibus spinis. pomum ipsum alias non manditur, odore praecellit foliorum quoque, qui transit in vestes una conditus arcetque animalium noxia. arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus.